- SACERDOS
- SACERDOSnomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput Pontifex, erat, seu Sacerdos summus, Pontificis nostri Summi, CHRISTI IESU, illstris typus. Habebant Sacerdotes vulgares multa cum Pontificibus communia, sed et non pauca ab iisdem diversa. De ritu initiationis utrorumque vide Exod. c. 29. et Levit. c. 8. et 9. ubi discrimen fere in his duobus situm erat. 1. Quod omnes et singuli Pontifices, in novi honoris exordio, ungebantur, ut infra videbitur: Sacerdotes autem reliqui, in prima consecratione filiorum Aaronis inuncti et consecrati censebantur. 2. Quod Pontifices, oleô in capite perfundebantur, Exod. c. 29. v. 7. conf. Levit. c. 8. v. 12. et c. 21. v. 10. Sacerdotes vero, admixtô victimarum sanguine, in sacra veste, leviter tantum adspergebantur. Exod. c. 29, v. 7. et 21. Levit. c. 8. v. 12. etc. 21. v. 10. Adde, quod et in vestitu discrimen fuit: Nam cum ex octo distincti vestium generibus Sacer dotis summi habitus constaret; quator tantum illorum adhibebantur a Sacerdotibus reliquis, functioni suae vacantibus: Femoralia nempe linea, tunica item, baltheus et tiara, ex eadem materia Exod. c. 28. v. 40. 41. Differebant quoque in coniugio, quod cum Sacerdotes contrahere possent cum vidua, si nec meretrix, nec repudiata, aut profanata esset. Levit. c. 21. v. 7. Pontifici praeterea viduâ interdicebatur, c. eod. v. 14. Quintum discrimen concernebat ipsam muneris administrationem: Pontifici enim soli, idque non nisi semel in anno, Sanctum Sanctorum licebat ingredi, Exod. c. 16. v. 34. Sexto, Sacerdotibus, in proximorum obitu, luctus permittebatur. Levit. c. 21. v. 2. cum Pontifici, qui unicus erat, et semper in atrio versari tenebatur. omnia luctus signa, quocumque in funere, prohiberentur. v. 10. 11. Conveniebant vero, ratione initiationis seu consecrationis in hisce; Primo absque omni corporis vitio esse tenebantur, Levit. c. 21. v. 17. Dein accedere iubebantur ad tentorium conventus. Porro, lavabntur aquâ, Exod. c. 29. v. 4. Praeterea, consecrabantur oblatione certarum victimarum, c. d eod. v. 11. 15. etc. Tandem sanguis arietis imponebatur infimae auriculae, et pollici manus eorum dexterae pollicique pedis illorum dexteri, v. 20. Tempore autem consecrationis, quod partes quaedam sacrificii imponerentur manibus Sacerdotum, (cui ritui in Ecclesiis quibusdam S. Biblia initiando porrigendi mos respondet) hinc consecratio ista Hebraeô stylô, dicta est Impositio in manus. Officium utrorumque quod attinet, ea, in quibus iterum conveniebant, erant ista: Primo, utrique sacrificia offerebant, et odoramenta adolebant, 1 Chron. c. 6. v. 49. Ceteri quidem Sacerdates, per vices stationesque suas, et factâ primum inter sese sortitione; Pontifex vero, quoties et quando ipsi libitum esset, absque sortit one, cum ipsi omnia sacra omni tempore obire fas esset. 2. Utrique nomine Dei populo benedicebant, Numer. c. 6. v. 23. Pontifex quidem, sollemnem in modum, in Templo, in anniversario sacro, expressa cum nuncupatione sacratissimi nominis, iuxta formulam Numer. c. 6. v. 23. 26. Ordinariam vero benedictionem peragebant quoque Sacerdotes gregarii. Porro utrique ius habebant clangendi tubis, seu populus convocandus, seu classicum canendum esset, Num. c. 10. v. 2. Utrique iugulabant victimas, 2 Chron. c. 29. v. 22. Utrique instruebant populum, Malach. c. 2. v. 7. Utrique pariter de lepra iudicabant, Levit. c. 13. v. 2. Succedebant vero Sacerdotes hi in Sacerdorium, natalium iure, (Aaronis posteris divinitus concessô) praeviô tamen Senatorum magni consessus examine, si quibus forte familiae autgeneris mota controversia, vel viriis morbisque corporis aliisque modis probrosi, ac sacro muneri impares essent: Etne illorum pollueretur genus, tabulas habebant Genealog cas, in quibus Parentum nomina, genus, alia, recensebantur, ex quibus de puritate natalium constaret. Esra c. 2. v. 62. cont. Neh. c. 7. v. 64. Ministrabant illi in templo stantes, ut colligere est, ex loco Deuter. c. 18. v. 5. cum nemini in l oco sancto sedere fas foret, nisi soli Regi; ac primum loti, ex lege iis dictâ, Exod. c. 20. v. 19. 10. quod, sub comminatione mortis institutum, stricte adeo servabatur, ut, si vel antea lavissent, tamen Templum ingressuri iterum lavarent. Quô factum, ut, dum stantes ac nudis pedibus rem divinam, tenui lino induti, quod saepius de die sumere ac ponere necesse erat, faciebant, dumque identidem lavare vel ministerium mutare opus habebant, ac solis fere sacrificiorum carnibus vescebantur, frequentibus morbis obnoxii essent. Sunt autem Sacer dotes ordinarii distributi in varias classes, partim a Mose, partim a Davide, qui in 24. ordines eos redegit, quorum sexdecim erant Eleazaridae, octo Ithamaridae, 1 Chron. c. 24. qui numerus sub secundo quoque Templo duravit: quamquam non eaedem familiae semper manserint incolumes, sed novae quaedam, post reditum ex Babylone, in ordinem istum sacrum fuerint ascitae, Nehem. c. 7. v. 30. etc. 10. v. 1. etc. 12. v. 1. Veniebantque istae classes per vices Hierosolymam, singulaeque in templo hebdomadem unam sacris operabantur, adeo ut bis in anno ad unumquemque ordo rediret. Unquaeque autem classis rursus in 7. ordines dispescebatur, iuxta 7. hebdomadae dies, quibus illi ministrandum foret. Officia illorum specialia, praeter iugis sacrificii aliarumque seu sollemnium seu votivarum et spontanearum victimarum oblationem, erant: quolibet die bis in altari aureo suffitum facere, Exod. c. 30. v. 7. 8. Lampades in Templi atrio instruere et accendere, Exod. c. 27. v. 21. Ignem sacrum curare, ne exstingueretur. Levit. c. 6. v. 12. 13. Aramemundare, cineresque everrere, Levit. c. 1. v. 16. Quolibet Sabbato panes sacros recentibus permutare, Exod. c. 25. v. 30. Profanos denique et impuros a Templi limine arcere, Numer. c. 5. v. 2. Praeter quod Altaris Tabernaculique seu Templi ministerium, ad docendum etiam, constituti erant, Deuteron. c. 17. v. 9. Malach. c. 2. v. 7. ut alia eorum munera, quibus in Synedrium cooptati fungebantur, omittam: Sed et iis cum Levitis commune erat, excubare circa Templum, dispositis quaquaversum in Templi ambiru custodiis, ac de nocte vigiliis: quae 24. stationum erant, quarum unaquaeque denorum hominum, ut sic universa custodum cohors 240. capitum esset, ut videre est, Numer c. 18. v. 2. et 4. Secundum quae omnia munera Sacerdotum, Templo speciatim secundo inservientium, varii eranr gradus ac genera, quae infra subiciemus. Verum, quemadmodum, non nisi post Μοχολατρίαν in Deserto ab Israelitis commissam, reiectâ a sacrorum administratione totâ gente, Levitae a Deo sacro ministerio adhibiti, et Aaronidae, in locum Primogenitorum ac Patrum familias, qui primis temporibus sacra curabant, sunt suffecti: sic totum hoc veteris Hierarchiae, sub Novo Testamento, sublatum est imperium atque discrimen, cedente hac umbrâ, cum adventaret corpus, CHRISTUS, Sacerdos noster unicus ac perpetuus, sub quo, tanuam Duce suo, descripti omnes Fideles, spirituali omnes Sacerdotiô defunguntur, quod Sacerdotum minorum turba adumbrabat; ac spirituales hostias Deo offerunt, facti per Christum Sacerdotes Deo et Patri. Apocal. c. 1. v. 6. etc. 5. v. 20. In quo ministerio, qui alios ad Deum adducunt, ii speciatim Sacerdotes sunt, ut apparet ex Esai. c.66. v. 20. 21. Sicut ita Paulus Rom. c. 15. v. 16. se dicit, Ministrum esse Christi ad Gentes, ἱερουργοῦιτα τὸ ἐυαγγέλιον τȏυ θεοῦ, ut oblatio Gentium sit accepta. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 5. et Franc. Burmannum Synopsi Theologiae Christ. Part. 1. l. 4. c. 8.Sacerdotum, Templo inprimis secundo, diversi gradus.α. Pontifex Maximus, Sacerdotum omnium Princeps, ac Sacrorum veluti Rex: de quo vide infra, in voce Sacerdos summus. ss. Pontificis Vicarius Segen: sub cuius imperio reliquae Sacerdotum familiae. γ. Duo, qui eandemd operam huic Vicario, quam ille Pontifici, praestabant: Gap desc: Hebrew vocati. δ. His 7. suberant, qui Templi asservabant eclaves: appellati Gap desc: Hebrew. ε. Tres sub prioribus, sacro Aerario praefecti, Gap desc: Hebrew i. e. Thesaurarii, dicti. ζ. Hos sequebatur Gap desc: Hebrew, h. e. custodiis Templi praepositus. η. Tum Gap desc: Hebrew i. e. caput paternae domus. θ. Reliqui omnes, de Sacerdotum plebe ac vulgo erant; quos Sacerdotes Idiotas Hebraei indigitant. ι. Praeter hosce ordines, 15. enumerantur specialia munera, quorum singula suos habebant Praefectos, quibus iterum magna suberat Sacerdotum turba: Horum 1. Praefectus temporum sacrificiorum. 2. Portarum templi, qui signum dabat eas aperiendi claudendive. 3. Custodiarum Templi. 4. Cantorum. 5. Instrumetorum Musicorum. 6. Sortium iaciendarum super Sacerdotibus, illô die ministraturis. 7. Columbarum et avium, quae in Templi ambitu diverdebantur sacrificaturis. 8. Tesserarum, quibus opus erat, ut vina ad libamina acciperentur. 9. Vinorum, qui ipsa depromebat. 10. Aquarum urbis et Templi, quibus ad sacrificia erat opus ne unquam illarum esset defectus. 11. Valetudini Sacerdotum praepositus seu Archiater. 12. Panum propositionis praefectus. 13. Suffimentorum conficiendorum. 14. Velorum et cortinarum templi. 15. Vestium Sacerdotalium, de quibus supra dictum. Vid de his omnibus, praeter alios, Burmannum locô praefatô. Ut et de Gentilium Sacerdotibus, quos, ad imitationem verorum Israelis Sacerdotum, Simia Dei inter suos instituit, aspergam pauca: Nobilissimae semper apud Romanos Graecosque familiae sacris praefici solitae sunt: Unde Paticiis, inter alias praeogativas, a Romulo iniunctum, ut sacrae curarent, Dionys. l. 2. et nota Cerycum, atque Eteobutadrum, apud Athenienses, privilegia. Apud. Aegyptios similiter summa in veneratione Sacerdotes fuisse, diximus in voce Hierogrammatei, ut de aliis taceam. De Romanorum Sacerdotiis fuse agit Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 14. et seqq. complexusque est ferme ista omnia Lucanus Pharsal. l. 1. v. 595. his versibus,Pontifices, sacri quibus est permissa potestas,Turba minor ritu sequitur succincta Gabino,Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos,Troianam soli cui fas vidisse Minervam;Tum qui Fata Deûm, secretaque carmina servant.Et lotam parvo revocant Almone Cybellem;Et doctus volucres Augur servare sinistras;Septemvirque epulis festis, Titiique sodales:Et Salius laetô portans ancilia collo,Attolensque apicem generoso vertice Flamen.Fratres solum Arvales omisit, nisi forte de iis secundum versum intelligamus, quod tamen Dempstero in Rosinum non placet. Hos stipem Diis infuindi solitam, inter se divisisse, diximus supra ubi de XV. viris. Quirini vero adyta ne Sacerdotibus quidem adiri licuisse, voce Quirinus Apud Athenienses Sacerdotes ac Sacrorum Ministri itidem varii erant, de quibus quaedam subiungam, ex Franc. Rossaeo Archaeol. Attic. l. 2. c. 8. postquam addidero, Gentilium Sacerdotes, vittatos, infulatos et coronatos, plerumque oleâ, nonnumquam et aurô, sacra obiisse, qua de re agit multis Car. Paschalius Coronar. l. 4. c. 13. ritus originem, apud Romanos, ex his Plinii l. 18. c. 2. arcessens: Huic certe (Romulo inter XII. arvorum Sacerdotes uni) ab Acca Laurentia nutrice sud spicea corona, quae vittâ allsâ colligaretur, in Sacerdotio pro religiosissimo insigni data, quae prima apud Romanos suit corona. Honosque is non nisi vita finitur; et exules etiam captosque comitatur. Coeterum iisdem vestis talaris, longa Virgilio Aen. l. 6. cui niveus color, Statio Theob. l. 6. v. 330. etc. Nec de contractibus omittendum, qui Sacerdotum nominibusinsigniri olim soliti sunt. Sic Sacerdos Augustalis Nicopoli institutus et anno nomen dabat, et in scribendis publicis aut privatorum contractuum instrumentis, ad tempus notandum, nomen eius ascribebant: quod et in plerisque Graeciae civitatibus factum. Vide Arrianum Dissertat. Epicteti l. 1. c. 19. Multae enim civitates sub Imperio Romano proprios annorum characteres habuerunt, et neque Consules Romanos indices cuiusque anui scripserunt, neque Iuliani rationem sunt secutae: ut, praeter Nicopolitanos, etiam de Alexandrinis legimus, qui simihter Augustalem suum, anni indicem, et τȏυ ενιαυτοῦ ἄρχοντα, ut loquitur Theodoretus, habuêre. Donec Iustiniani edictô omnes omnium paritium Imperii Romani Συμβολιογράφοι, in scribendis in strumentis annum Imperatorum et Consulum annotare iussi sunt, ut ex Novellis eius apparet. Magnum autem fuisse eum honorem, et inter alios summis Sacerdotibus deferri solitum, ut Contr actibus nomina sua commodarent, discimus ex Maccab. l. 1. c. 14. ubi, postquam de Simone in Ducem et Sacerdotem summum electo actum esset, additur in fine eius honori datum, ὅπως γράφωνται ἐπὶ τῷ ὀνόματι αὐτοῦ πᾶςαι ςυγγραφαὶ τῇ χώρᾳ. Ut Scribantur de nomine eius omnes Syngraphae in regione etc. Vide Casaubonum ad Suetonium l. 2. c. 18. ubi et de coronis aureis Sacer dotum Augustalium, impensis item in Ludos aliaque ingentibus; uti de more Imperator. Sacerdotiorum introitus vendendi, ad Claudium eiusdem c. 9. In Ecclesia Christiana nomen Sacerdotis, post Apostolorum tempora, Episcopis primum, inde Presbyteris, dari; illosque primi, istos secundi ordinis Sacerdotes, appellari coepisse, docet ex Patribus Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce Ι῾ερεύς. Vide quoque cum in vocibus Θυςία, item Θυ???ιαςτήριον ut et hîc non unô locô.Varia Sacerdotum apud Athenienses genera.α; Βαςίλιςςα, Sacrorum Regis uxor, cui apud Romanos respondebat, Regina sacrorum. β. Ceryces, an a κήρυξ i. e. praeco; an ἀπὸ τȏυ κρείττονος? ut vult Casaubon. in Athenaeum l. 15. c. 23. bostias mactabant adolebantque etc. Verbô εὐφημεῖτε, ???ιγᾷ πᾶς ἔςτω λαὸς, sacrum imperabant silentium: populum tandem, voce λαῶν ἄφεςις, i. e. missa est, post peracta sacra dimittebant. Iis lingua victimarum cessit. γ. Hierophantae, iidem cum Mystagogis, ad sacra accedere volentes, certis ritibus initiabant, παρα το τὰ ἱερὰ ἐκφαίνειν. Sic a Nazianzeno Moses Israelitarum dicitur Hierophanta. δ. Ι῾ερεῖς, erant Sacerdotes, Numini perpetuo vacantes, qui olim sacrificaturis preces praeibant; His quaedam victimarum, cum exuviis, cessêre. ς. Ι῾εροποιὸι, dicti sunt Sacerdotes, numero X. in Magnis Mysteriis. ζ. Κανηφόροι Virgines quibus apud Romanos Vestales respondebant, Dionys. Halicarn. l. 2. num 3. η. Mystagogi, iidem cum Hierophantis. θ. Νεωκόροι et Ι῾εροφύλακες, aedem sacram mundam et immunem a sordibus: sartam item tectamque conservârunt. l. parasiti, reditus curabant sacros, vide supra in hac voce. κ. Πρόπολοι, Aristophani dicuntur, qui alias Ι῾ερεῖς. λ. Πυρφόροι, in aris accendebant ignes; et in bello faces praeferebant, sacri et inviolabiles etiam ab hostibus habiti. Unde Proverb. οὐδὲ πυρφόρος, de internecione totali, etc. Hi omnes, antequam eligerentur, examini subiciebantur, ut appareret, eos ἀφελεῖς, i. e. integrô corpore, esse, Vide Christian. in Aristoph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.